Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 30

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.

L. Manlius est Sosis. Is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque Neapoli; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. Eius frater Catinae nuper mortuus est. Nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.

Peto igitur abs te ut eum, sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation