Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 15

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae inter viii et iii K. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO D. BRVTO COS. DES. S. D.

Etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco conlegae mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. Mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. Coniunctio tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit.

Quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis sed tecum ipse certa. Plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito. Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. Vale. .

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation