Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 20

Text kindly provided by Perseus

Scr. Veliae xiii K. Sext. a. 710 (44).
CICERO TREBATIO S.

Amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari. Sed quid ego dicam “te,” quem quis non amat? Rufio medius fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis. Sed te ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam traduxeris. Quamquam enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. Tu si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio quid enim Velienses verebantur) neque Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres; quamquam illa quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris.

Sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. Sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam exspectabis.

Ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli Νίκωνος περὶ Πολυφαγίας . O medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! Sed Bassus noster me de hoc libro celavit, te quidem non videtur. Ventus increbrescit. Cura ut valeas. xiii K. Sext. Velia.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation