Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 10, Letter 14

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae iii Non. Mai. a. 711 (43).
CICERO PLANCO S.

O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis ! Atque etiam hostibus fusis spes omnis est in te; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces; est autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere.

Equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei p. temporibus admonitum tecum et cum re p. esse facturum. In illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla teterrimi belli relinquatur. Quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio adfeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. iii Non. Mai.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation