Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 6, Letter 11

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano in. m. Iun. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. TREBIANO.

Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi †opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis); nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. Qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris.

Quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. Vives cum tuis, vives nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris; quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica.

Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. Haec praedicatio tua mihi valde grata est caque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum. Quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. Te cupio videre quam primum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation