Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. Corcyrae xv K. Dec. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO S. D. TIRONI SVO.

Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti. Solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum; iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. Cura igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. Nemo nos amat qui te non diligat; carus omnibus exspectatusque venies. Cura ut valeas. Etiam atque etiam, Tiro noster, vale. xv K. Dec. Corcyra.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation