Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 73

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae anno post ep. irxiv.
M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. S.

Gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti incolumi fama et re p. Quod si Romae fuissem, te vidissem coramque gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae fuisset.

Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. Ei te vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. De re nihil possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil temere so fecisse. A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam. Quod ego si arbitrarer, num quam te rogarem mihique tua fama multo antiquior esset quam illa necessitudo est; sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore. Quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin velis non dubito) velim, si tibi grave non erit,. certiorem me facias.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation