Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. med. in Sept. a. 708 (46).
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.

Grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris; quam ut conserves, non quo de tua constantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo. Ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium; quod spero fore. Video id curae esse Caesari.

Me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te. a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere. Huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. Dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant; puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore.

Quod mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes, me cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam plurimum tribuam, tum de summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation