Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 22a

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae a. 710 (44) paulo post xiii K. Ian.
CICERO CORNIFICIO S.

A. d. xiii K. Ian. senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset. Hoc ego cum rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae. Quam ob rem te amoris nostri causa rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius.

Vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat In Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses. Sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est: Fac ut provinciam retineas in potestate rei p. Plura scripsissem, nisi tui festinarent. Itaque Chaerippo nostro me velim excuses.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation