Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 13

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae iv Non. Mart. a. 701 (53).
M. CICERO S. D. TREBATIO.

Adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? Mihi perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam. Hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis? Audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? Moriar ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. Si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum?

Sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. Tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic Non ex iure manum consertum, sed magis ferro Rem repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: “qvod tv prior vi hominibvs armatis non veneris”; scio enim te non esse procacem in lacessendo. Sed ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. Audio capitalis esse; mallem “aere, argento, auro” essent. Sed alias iocabimur. Tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D. IIII Non. Mart

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation