Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO.

Mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! Quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? Iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.

Sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium? Ubi porro illa erit formula fiduciae: “vt inter bonos bene agier oportet”? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? Quod ius statues “commvni dividvndo,” quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? Quo modo autem tibi placebit “Iovem lapidem ivrare,” cum scias Iovem iratum esse nemini posse? Quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris πολιτεύεσθαι non oportere? Qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation