Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 6, Letter 18

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Ian. a. 709 (45).
CICERO LEPTAE.

Simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. Rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus; qui fecissent, non vetari. Qua re bono animo sint et tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere

De Hispaniis novi nihil. Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat; nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas xi esse legiones. Scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere

De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit; quod videbatur mihi ille confidere

“Oratorem” meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo. Mihi quidem sic persuadeo me, quicquid habuerim I iudici de dicendo, in illum librum contulisse. Qui si est talis qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum; sin aliter, non recuso quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudici fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis. Etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.

Me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus. Sed cum ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem; et me hercule non tam sum peregrinator iam quam solebam. Aedificia mea me delectant, et otium; domus est quae nulli mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione maius. Itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor. Qua re, ut arbitror, prius hic te nos quam istic tu nos videbis. Lepta suavissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore τῆς δ′ ἀρετῆς ἱδρῶτα et cetera.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation