Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. ix K. Febr. a. 711 (4;).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.

Eo tempore Polla tua misit ut ad te si quid vellem darem litterarum, cum quid scriberem non habebam; omnia enim erant suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid egissent nihildum nuntiabatur. Haec tamen scribenda existimavi, primum senatum populumque R. de te laborare non solum salutis suae causa sed etiam dignitatis tuae. Admirabilis enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium; ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege sic hoc tempore regno te rem p. liberaturum.

Romae dilectus habetur totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae servitutis. De reliquis rebus a te iam exspectare litteras debemus quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus; quos spero brevi tempore societate victoriae tecum copulatos fore. Reliquum est ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation