Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. Neapoli prid. Non. Sext. a. 710 (44).
BRVTVS ET CASSIVS PR. S. D. ANTONIO COS.

S. v. b. Litteras tuas legimus simillimas edicti tui, contumeliosas, minacis, minime dignas quae a te nobis mitterentur. Nos, Antoni, te nulla lacessiimus iniuria neque miraturum credidimus, si praetores et ea dignitate homines aliquid edicto postulassemus a consule. Quod si indignaris ausos esse id facere, concede nobis ut doleamus ne hoc quidem abs te Bruto et Cassio tribui.

Nam de dilectibus habitis et pecuniis imperatis, exercitibus sollicitatis et nuntiis trans mare missis quod te questum esse negas, nos quidem tibi credimus optimo animo te fecisse, sed tamen neque agnoscimus quicquam eorum et te miramur, cum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam quin nobis de morte Caesaris obiceres.

Illud vero quem ad modum ferendum sit tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure decedere quin consul arma minetur. Quorum fiducia nihil est quod nos terreas; neque enim decet aut convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est Antonio postulandum ut iis imperet quorum opera liber est. Nos si alia hortarentur ut bellum civile suscitare vellemus, litterae tuae nihil proficerent; nulla enim minantis auctoritas apud liberos est; sed pulchre intellegis non posse nos quoquam impelli et fortassis ea re minaciter agis ut iudicium nostrum metus videatur.

Nos in hac sententia sumus, ut te cupiamus in libera re p. magnum atque honestum esse, vocemus te ad nullas inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem quam tuam amicitiam aestimemus. Tu etiam atque etiam vide quid suscipias, quid sustinere possis, neque quam diu vixerit Caesar sed quam non diu regnarit fac cogites. Deos quaesumus consilia tua rei p. salutaria sint ac tibi; si minus, ut salva atque honesta re p. tibi quam minimum noceant optamus. Pr. Non. Sext.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation