Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 16

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Gallia transalpina ex. m. Maio a. 701 (53).
QVINTVS MARCO FRATRI S.

De Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, quom eum indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti. Mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor.

Si enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris, [et] sermonibus humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora! Amo te omnibus equidem de maximis causis, verum etiam propter hanc vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. Te totum in litteris vidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation