Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae in. m. Iun. a. 708 (46).
CICERO VARRONI

Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus; qua re istum diem probo, itaque eundem ipse sequar.

Consili nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem. Ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus. domum non reverterunt. Sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus.

Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation