Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 18

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano circ. xiii K. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. L. PAPIRIQ PAETO.

Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis; ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis, amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim.

Quid quaeris? me quoque delectat consilium; multa enim consequor. Primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. Id cuius modi sit nescio; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere; nisi forte mori melius fuit. In lectulo, fateor, sed non accidit; in acie non fui; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. At Cato praeclare. Iam istuc quidem, cum volemus, licebit; demus modo operam ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. Ergo hoc primum.

Sequitur illud: Ipse melior fio primum valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. Extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos. Tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. Veni igitur, si vir es, et disce a me προλεγομένας, quas quaeris; etsi sus Minervam, †sed quo modo video.

Si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi remigrandum est; satius est hic cruditate quam istic fame. Video te bona perdidisse; spero idem istuc familiaris tuos. Actum igitur de te est, nisi provides. Potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi. Sella tibi erit in ludo tamquam hypodidascalo proxima; eam pulvinus sequetur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation