Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 15, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae iii K. Ian. aut paulo post a. 708 (46).
M. CICERO C. CASSIO S.

Praeposteros habes tabellarios; etsi me quidem non offendunt; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. Atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. Ergo ignosces; alteras iam habebis has brevis; sed exspecta πάντα περὶ πάντων. Etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?

Nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus; alii a latronibus, alii cruditate dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat. Hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; quamquam πρόσωπον πόλεως amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse.

De Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed ἀδέσποτοι. Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, τὸ καλὸν δι′ αὑτὸ αἱρετὸν esse; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.

Tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si ἀκενόσπουδος fueris; nobis quidem qui te amamus erit gratum. Et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris. Ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation