Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 56

Text kindly provided by Perseus

Scr., ut videtur, paulo post ep. liii.
CICERO THERMO PROPR. S.

Cluvius Puteolanus valde me observat valdeque est mihi familiaris. Is ita sibi persuadet, quod in tua provincia negoti habeat nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis habiturum. Nunc quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse. Μυλασεῖς et Ἀλαβανδεῖς pecuniam Cluvio debent. Dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut ecdici a Mylasinis Romam mitterentur. Id factum non est. Legatos audio missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. Qua re peto a te ut et eos et Ἀλαβανδεῖς iubeas ecdicos Romam mittere.

Praeterea Philocles Alabandensis ὑποθήκας Cluvio dedit. Eae commissae sunt. Velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluvi tradat aut pecuniam solvat, praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvant aut fructibus suis satis faciant.

Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. Id velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur.

His de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi labo rare videtur quam ipse Cluvius; cui satis factum esse a nobis valde volo. His de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation