Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 23

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44).
CICERO TIRONI S.

Tu vero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat. Verum tamen-. Balbus ad me scripsit tanta se ἐπιφορᾷ oppressum, ut loqui non possit. Antonius de lege quod egerit—liceat modo rusticari. Ad Bithynicum scripsi.

De Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis. Etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri πανικοῖς intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim; et hercle, quod timidus ipse est, θορυβοποιεῖ. Ego tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro. Nec tamen te avoco a syngrapha; γόνυ κνήμης. Cras exspecto Leptam et †n. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation