Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 7, Letter 15

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae m. Iun. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO.

Quam sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: Moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter. Neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum.

Sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. Quom vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam. Qui fac ut te quam maxime diligat. Mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare. Cura ut valeas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation