Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 9, Letter 20

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).
CICERO PAETO.

Dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere; me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli; illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse; habuisses enim non hospitem sed contubernalem. At quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. Illa mea, quae solebas antea laudare, “O hominem facilem! O hospitem non gravem!” abierunt; nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas; etsi numquam plura praedia habuisti.

Proinde te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (ὀψιμαθεῖς autem homines scis quam insolentes sint); dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui. Nos iam †ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus. Sed vide audaciam; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. In ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari.

Haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant. Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo, aut scribo aut lego; veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum quam ipsi doctior. Inde corpori omne tempus datur. Patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater unicum filium. Sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation