Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 63

Text kindly provided by Perseus

Scr. foetasse Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.

Non putavi fieri posse ut mihi verba dessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. Itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam. Incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium. Id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar.

Sed vereor ne iam superesse mihi verba putes, quae dixeram defutura. Commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas. Hominem facillimum liberalissimumque cognosces. Itaque te rogo ut eum solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas. Id mihi fratrique meo gratissimum feceris.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation