Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 12, Letter 18

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae vel ex. m. Sept. vel in. Oct. a. 708 (46).
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.

Quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere non numquam. Epistulas requiris meas; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi.

Quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. Etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere

Utrumque contra accidit; istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant. Bellorum enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant quae velit victor, sed etiam ut iis mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta victoria. Equidem sic iam obdurui ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberi et Publili poemata.

Nihil mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam. Is tu eris, si quam primum veneris; quod ut facias, non mea solum sed etiam tua interesse arbitror.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation