Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 22

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae cire. prid. Id. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO.

Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. Peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. Volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum; cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit.

Qua re etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere. Nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere. Quod ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation