Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 16, Letter 10

Text kindly provided by Perseus

Scr. Cumano xv K. Mai a. 701 (53).
TVLLIVS TIRONI S.

Ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. Gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. Ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.

Litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter. Ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. Tu Musis nostris para ut operas reddas. Nostra ad diem dictam fient; docui enim te fides ἔτυμον quod haberet. Fac plane ut valeas. Nos adsumus. Vale. xiiii K.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation