Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 13, Letter 15

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ex. m. Mad. a. 709 (45).
CICERO CAESARI IMP. S.

Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, viri optimi filium. Quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. Em hic ille est [de illis], maxime qui inridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem; “ ἀλλ’ ἐμὸν οὔ ποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεν. ” Audiebam enim nostros proceres clamitantis: “ ἄλκιμος ἔσσ’, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων ἐὺ εἴπῃ. ὣς φάτο, τὸν δ’ ἄχεος νεφέλη ἐκάλυψε μέλαινα. ”

Sed tamen idem me consolantur etiam; hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur: “ μὴ μὰν ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς ἀπολοίμην, ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι. ” Sed me minus iam movent, ut vides. Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta Εὐριπίδου: “ μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός, ” quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et “ ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω ” videre et tamen nihilo minus “ αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων. ”

Sed ut redeam ad id unde coepi, vehementer mihi gratum feceris, si hunc adulescentem humanitate tua, quae est singularis, comprehenderis et ad id, quod ipsorum Preciliorum causa te velle arbitror, addideris cumulum commendationis meae. Genere novo sum litterarum ad te usus, ut intellegeres non vulgarem esse commendationem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation