Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 6, Letter 19

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae ex. m. Sext. a. 709 (45).
CICERO LEPTAE.

Maculam officio functum esse gaudeo. Eius Falernum mihi semper idoneum visum est devorsorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum.. Ceteroqui mihi locus non displicet. Nec ea re Petrinum tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori.

De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi. Tantis pedum doloribus adficitur, ut se conveniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non curares. Quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere. Tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse. Sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto. Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation