Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Familiares

Book 11, Letter 11

Text kindly provided by Perseus

Scr. in castris in finibus Statiellensium prid. Non. Mai. a. 711 (43).
D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI

Eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. Tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. Scripsi tibi quae hic gererentur. In itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. Ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto; quos confirmatos domum remittam.

Tu quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant. Malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. Non. Mai. ex castris finibus Statiellensium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation