Quando ergo ista in notitiam nostram perducentur? Tarde magna proueniunt, utique si labor cessat. Id quod unum toto agimus animo, nondum perfecimus ut pessimi essemus; adhuc in processu uitia sunt. Inuenit luxuria aliquid noui, in quod insaniat; inuenit impudicitia nouam contumeliam sibi; inuenit deliciarum dissolutio et tabes aliquid adhuc tenerius molliusque, quo pereat.
Nondum satis robur omne proiecimus; adhuc quicquid est boni moris extinguimus. Leuitate et politura corporum muliebres munditias antecessimus, colores meretricios matronis quidem non induendos uiri sumimus, tenero et molli ingressu suspendimus gradum,—non ambulamus sed incedimus,— exornamus anulis digitos, in omni articulo gemma disponitur.
Cotidie comminiscimur per quae uirilitati fiat iniuria, ut traducatur, quia non potest exui; alius genitalia excidit, alius in obscenam ludi partem fugit et, locatus ad mortem, infame armatu〈rae ge〉nus in quo morbum suum exerceat legit.