Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 3, Chapter 19

Text from the public domain

Sed ut ad propositum reuertar, accipe argumentum, magnam uim aquarum in subterraneis occuli fertilem foedorum situ piscium; si quando erupit, effert secum immensam animalium turbam, horridam aspici et turpem ac noxiam gustu.

Certe cum in Caria circa Idymum urbem talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos ederant pisces quos ignoto ante eam diem caelo nouus amnis ostendit. Nec id mirum. Erant enim pinguia et differta, ut ex longo otio, corpora, ceterum inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur.

Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo sit indicium quod anguillae latebrosis locis nascuntur, grauis et ipsae cibus ob ignauiam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit.

Habet ergo non tantum uenas aquarum terra, ex quibus conriuatis flumina effici possint, sed amnes magnitudinis uastae, quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu terrae deuorentur; alii sub aliquo lacu emergunt. 〈N〉am quis ignorat esse quaedam stagna sine fundo? Quorsus hoc pertinet? Vt appareat hanc aquam magnis amnibus aeternam esse materiam, cuius non tanguntur extrema, sicut fluminum fontes.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation