Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 6, Chapter 27

Text from the public domain

Quaedam tamen propria in hoc Campano motu accidisse narrantur, quorum ratio reddenda est. 〈Diximus〉 sexcentarum ouium gregem exanimatum in Pompeiana regione. Non est quare hoc putes ouibus illis timore accidisse.

〈Aiunt enim〉 solere post magnos terrarum motus pestilentiam fieri, nec id mirum est. Multa enim mortifera in alto latent. Aer ipse, qui uel terrarum culpa uel pigritia et aeterna nocte torpescit, grauis haurientibus est, uel corruptus internorum ignium uitio, cum e longo situ emissus est, purum hunc liquidumque maculat ac polluit insuetumque ducentibus spiritum affert noua genera morborum.

Quid quod aquae quoque inutiles pestilentesque in abdito latent, ut quas numquam usus exerceat, numquam aura liberior euerberet? crassae itaque et graui caligine sempiternaque tectae nihil nisi pestiferum in se et corporibus nostris contrarium habent. Aer quoque, qui mixtus est illis quique inter illas paludes iacet, cum emersit, late uitium suum spargit et haurientes necat.

Facilius autem pecora sentiunt, in quae primum pestilentia incurrere solet, quo auidiora sunt; aperto caelo plurimum utuntur et aquis, quarum maxima in pestilentia culpa est. Oues uero mollioris naturae, quo propiora terris ferunt capita, correptas esse non miror, cum afflatus aeris diri circa ipsam humum exceperint. Nocuisset ille et hominibus, si maior exisset; sed illum sinceri aeris copia extinxit, antequam ut ab homine posset trahi surgeret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation