Quidam ignibus quidem assignant hunc tremorem, sed aliter. Nam, cum pluribus locis ferueant, necesse est ingentem uaporem sine exitu uoluant, qui ui sua spiritum intendit et, si acrius institit, opposita diffindit; si uero remissior fuit, nihil amplius quam mouet. Videmus aquam spumare igne subiecto; quod in hac aqua facit inclusa et angusta, multo magis illum facere credamus, cum uiolentus ac uastus ingentes aquas excitat; tunc ille uaporatione fluctuantium undarum quicquid pulsauerit agitatur.