Apollonius Myndius in diuersa opinione est. Ait enim cometen non unum ex multis erraticis effici, sed multos cometas erraticos esse. Non est inquit, species falsa nec duarum stellarum confinio ignis extentus, sed proprium sidus cometae est, sicut solis ac lunae. Talis illi forma est, non in rotundum restricta, sed procerior et in longum producta.
Ceterum non est illi palam cursus; altiora mundi secat et tunc demum apparet cum in imum cursus sui uenit. Nec est quod putemus eundem uisum esse sub Claudio quem sub Augusto uidimus, nec hunc qui sub Nerone Caesare apparuit et cometis detraxit infamiam illi similem fuisse qui post excessum diui Iulii ludis Veneris Genetricis circa undecimam horam diei emersit.
Multi uariique sunt, dispares magnitudine, dissimiles colore; aliis rubor est sine ulla luce, aliis candor et purum liquidumque lumen, aliis flamma et haec non sincera nec tenuis sed multum circa se uoluens fumidi ardoris. Cruenti quidam, minaces, qui omen prae se futuri sanguinis ferunt. Hi minuunt augentque lumen suum, quemadmodum alia sidera, quae clariora, cum descendere, sunt maioraque, quia ex loco propiore uisuntur, minora, cum redeunt, et obscuriora, quia abducunt se longius.