Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 1, Praefatio

Text from the public domain

[LIBER PRIMVS] LIBER QVINTVS DE IGNIBVS 〈IN AERE EXISTENTIBVS〉

Quantum inter philosophiam interest, Lucili uirorum optime, et ceteras artes, tantum interesse existimo in ipsa philosophia inter illam partem quae ad homines et hanc quae ad deos pertinet. Altior est haec et animosior; multum permisit sibi; non fuit oculis contenta; maius esse quiddam suspicata est ac pulchrius quod extra conspectum natura posuisset.

Denique inter duas interest quantum inter deum et hominem. Altera docet quid in terris agendum sit, altera quid agatur in caelo. Altera errores nostros discutit et lumen admouet quo discernantur ambigua uitae; altera multum supra hanc in qua uolutamur caliginem excedit et e tenebris ereptos perducit illo unde lucet.

Equidem tunc rerum naturae gratias ago cum illam non ab hac parte uideo qua publica est, sed cum secretiora eius intraui, cum disco quae uniuersi materia sit, quis auctor aut custos, quid sit deus, totus in se tendat an et ad nos aliquando respiciat, faciat cotidie aliquid an semel fecerit, pars mundi sit an mundus, liceat illi hodieque decernere et ex lege fatorum aliquid derogare an maiestatis deminutio sit et confessio erroris mutanda fecisse . . . necesse est eadem placere ei cui nisi optima placere non possunt. Nec ob hoc minus liber est ac potens; ipse est enim necessitas sua.

Nisi ad haec admitterer, non 〈tanti〉 fuerat nasci. Quid enim erat cur in numero uiuentium me positum esse gauderem? An ut cibos et potiones percolarem? ut hoc corpus causarium ac fluidum, periturumque nisi subinde impletur, farcirem et uiuerem aegri minister? ut mortem timerem, cui uni nascimur? Detrahe hoc inaestimabile bonum, non est uita tanti ut sudem, ut aestuem.

O quam contempta res est homo, nisi supra humana surrexerit! Quamdiu cum affectibus colluctamur, quid magnifici facimus? Etiamsi superiores sumus, portenta uincimus. Quid est cur suspiciamus nosmet ipsi quia dissimiles deterrimis sumus? Non uideo quare sibi placeat qui robustior est in ualetudinario.

Multum interest inter uires et bonam ualetudinem. Effugisti uitia animi; non est tibi frons ficta, nec in alienam uoluntatem sermo compositus, nec cor inuolutum, nec auaritia quae, quicquid omnibus abstulit, sibi ipsi neget, nec luxuria pecuniam turpiter perdens quam turpius reparet, nec ambitio quae te ad dignitatem nisi per indigna non ducet: nihil adhuc consecutus es; multa effugisti, te nondum. Virtus enim ista quam affectamus magnifica est, non quia per se beatum est malo caruisse, sed quia animum laxat et praeparat ad cognitionem caelestium dignumque efficit qui in consortium deo ueniat.

Tunc consummatum habet plenumque bonum sortis humanae cum calcato omni malo petit altum et in interiorem naturae sinum uenit. Tunc iuuat inter ipsa sidera uagantem diuitum pauimenta ridere et totam cum auro suo terram, non illo tantum dico quod egessit et signandum monetae dedit, sed et illo quod in occulto seruat posterorum auaritiae.

Non potest ante contemnere porticus et lacunaria ebore fulgentia et tonsiles siluas et deriuata in domos flumina quam totum circumit mundum et, terrarum orbem superne despiciens angustum et magna ex parte opertum mari, etiam ea qua extat late squalidum et aut ustum aut rigentem, sibi ipse dixit: 'Hoc est illud punctum quod inter tot gentes ferro et igne diuiditur?

O quam ridiculi sunt mortalium termini! Vltra Istrum Dacos 〈nostrum〉 〈arc〉eat imperium, Haemo Thraces includat; Parthis obstet Euphrates; Danuuius Sarmatica ac Romana disterminet; Rhenus Germaniae modum faciat; Pyrenaeus medium inter Gallias et Hispanias iugum extollat; inter Aegyptum et Aethiopas harenarum inculta uastitas iaceat.

Si quis formicis det intellectum hominis, nonne et illae unam aream in multas prouincias diuident? Cum te in illa uere magna sustuleris, quotiens uidebis exercitus subrectis ire uexillis et, quasi magnum aliquid agatur, equitem modo ulteriora explorantem, modo a lateribus affusum, libebit dicere: it nigrum campis agmen. Formicarum iste discursus est in angusto laborantium. Quid illis et nobis interest nisi exigui mensura corpusculi?'

Punctum est istud in quo nauigatis, in quo bellatis, in quo regnatis. Ponitis minima, etiam cum illis utrimque oceanus occurrit. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur, et ita si secum minimum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit et expeditus leuisque ac contentus modico emicuit.

Cum illa tetigit, alitur, crescit ac uelut uinculis liberatus in originem redit et hoc habet argumentum diuinitatis suae quod illum diuina delectant, nec ut alienis, sed ut suis interest. Secure spectat occasus siderum atque ortus et tam diuersas concordantium uias; obseruat ubi quaeque stella primum terris lumen ostendat, ubi columen eius summumque cursus sit, quousque descendat; curiosus spectator excutit singula et quaerit. Quidni quaerat? Scit illa ad se pertinere.

Tunc contemnit domicilii prioris angustias. Quantum est enim quod ab ultimis litoribus Hispaniae usque ad Indos iacet? Paucissimorum dierum spatium, si nauem suus ferat uentus. At illa regio caelestis per triginta annos uelocissimo sideri uiam praestat nusquam resistenti sed aequaliter cito. Illic demum discit quod diu quaesiit; illic incipit deum nosse. Quid est deus? Mens uniuersi. Quid est deus? Quod uides totum et quod non uides totum. Sic demum magnitudo illi sua redditur, qua nihil maius cogitari potest, si solus est omnia, si opus suum et intra et extra tenet.

Quid ergo interest inter naturam dei et nostram? Nostri melior pars animus est; in illo nulla pars extra animum est. Totus est ratio, cum interim tantus error mortalia tenet ut hoc, quo neque formosius est quicquam nec dispositius nec in proposito constantius, existiment homines fortuitum et casu uolubile ideoque tumultuosum inter fulmina nubes tempestates et cetera quibus terrae ac terris uicina pulsantur.

Nec haec intra uulgum dementia est sed sapientiam quoque professos contigit. Sunt qui putent ipsis animum esse, et quidem prouidum, dispensantem singula et sua et aliena, hoc autem uniuersum, in quo nos quoque sumus, expers consilii aut ferri temeritate quadam aut natura nesciente quid faciat.

Quanti aestimas ista cognoscere et rebus terminos ponere, quantum deus possit; materiam ipse sibi formet an data utatur; utrum utro sit prius, materiae superuenerit ratio an materia rationi; deus quicquid uult efficiat an 〈in〉 multis rebus illum tractanda destituant et a magno artifice praue multa formentur, non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur saepe inobsequens arti est?

Haec inspicere, haec discere, his incubare, nonne transilire est mortalitatem suam et in meliorem transcribi sortem? —Quid tibi, inquis, ista proderunt?—Si nil aliud, hoc certe: sciam omnia angusta esse mensus deum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation