Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 5, Chapter 9

Text from the public domain

Quare tamen tales uenti uere et aestate ualidiores sunt?—leuissimi enim cetera parte anni nec qui uela impleant surgunt.—Quia uer aquosum est ex plu〈uiali〉bus aquis locisque ob umidam caeli naturam saturis et redundantibus maior euaporatio est.

At quare aestate aeque profunditur? Quia post occasum solis remanet diurnus calor et magna noctis parte perdurat. Qui euocat exeuntia ac uehementius trahit quicquid ex his sponte reddi solet, deinde non tantum habet uirium ut quod euocauit absumat; ob hoc diutius corpuscula emanare solita et efflari terra ex se atque umo〈r e〉mittit.

Facit autem uentum ortus non calore tantum sed etiam ictu; lux enim, ut dixi, quae solem antecedit, nondum aera calefacit sed percutit tantum; percussus autem in latus cedit. Quamquam ego ne illud quidem concesserim lucem ipsam sine calore esse, cum ex calore sit.

Non habet forsitan tantum teporis quantum tactu appareat, opus tamen suum facit et densa diducit ac tenuat; pr〈op〉terea loca quae aliqua iniquitate naturae ita clausa sunt ut solem accipere non possint illa quoque nubila et tristi luce calefiunt et per diem minus quam noctibus rigent.

Etiamnunc natura calor omnis abigit nebulas et a se repellit; ergo sol quoque idem facit. Et ideo, ut quibusdam uidetur, inde flatus est unde sol.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation