Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 23

Text from the public domain

Etiamnunc ignis aut 〈it〉 quo illum natura sua ducit, id est sursum, aut eo quo trahit materia cui adhaesit et quam depascitur; nullis ignibus ordinariis et caelestibus iter flexum est. Sideris proprium est ducere orbem. Atqui hoc an cometae alii fecerunt? Nescio; duo nostra aetate fecerunt.

Deinde omne quod causa temporalis accendit cito intercidit; sic faces ardent, dum transeunt; sic fulmina in unum ualent ictum; sic quae transuersae dicuntur stellae cadentes praeteruolant et secant aera. Nullis ignibus nisi in suo mora est, illis dico diuinis quos habet mundus aeternos, quia partes eius sunt et opera. Hi autem agunt aliquid et uadunt et tenorem suum seruant paresque sunt. Non alternis diebus maiores minoresue fierent, si ignis esset collecticius et ex aliqua causa repentinus? Minor enim esset ac maior, prout plenius aleretur aut malignius.

Dicebam modo nihil diuturnum esse quod exarsit aeris uitio. Nunc amplius adicio: morari ac stare nullo modo potest. Nam et fax et fulmen et stella transcurrens et quisquis alius est ignis aere expressus in fuga est nec apparet, nisi dum cadit. Cometes habet suam sedem et ideo non cito expellitur sed emetitur spatium suum, nec extinguitur sed excedit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation