Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 28

Text from the public domain

Aristoteles ait cometas significare tempestatem et uentorum intemperantiam atque imbrium. Quid ergo? Non iudicas sidus esse quod futura denuntiat? Non enim sic hoc tempestatis signum est quomodo futurae pluuiae Scintillare oleum et putres concrescere fungos, aut quomodo indicium est saeuituri maris, si marinae In sicco ludunt fulicae notasque paludes Deserit atque altam supra uolat ardea nubem, sed sic quomodo aequinoctium in calorem frigusque flectentis anni, quomodo illa quae Chaldaei canunt, quid stella nascentibus triste laetumue constituat.

Hoc ut scias ita esse, non statim cometes ortus uentos et pluuias minatur, ut Aristoteles ait, sed annum totum suspectum facit; ex quo apparet illum non ex proximo quae in proximum daret signa traxisse, sed habere reposita et comprensa legibus mundi.

Fecit hic cometes qui Paterculo et Vopisco consulibus apparuit, quae ab Aristotele Theophrastoque sunt praedicta; fuerunt enim maximae et continuae tempestates ubique, at in Achaia Macedoniaque urbes terrarum motibus prorutae sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation