Vnam rem ad hoc adiciam et fauere te ac plaudere iuuabit. Aiunt niuem in ea parte aeris fieri quae prope terras est. Hanc enim plus habere caloris ex quattuor causis; una, quod omnis terrarum euaporatio, cum multum in se feruidi aridique habeat, hoc est calidior quo recentior; altera, quod radii solis a terra resiliunt et in se recurrunt,—horum duplicatio proxima quaeque a terris calefacit, quae ideo plus habent teporis quia solem bis sentiunt;— tertia causa est quod magis superiora perflantur, at quaecumque depressa sunt minus uentis uerberantur.