Aut stant omnes aquae, aut eunt, aut colliguntur, aut uarias habent uenas. Aliae dulces sunt, aliae uarie asperae. Quippe interueniunt salsae amaraeque aut medicatae, ex quibus sulphuratas dicimus, ferratas, aluminosas; indicat uim sapor.
Habent praeterea multa discrimina, primum tactus: frigidae calidaeque sunt; deinde ponderis: leues et graues sunt; deinde coloris: purae sunt, turbidae, caeruleae, lu〈r〉idae; deinde salubritatis: sunt enim utiles, sunt mortiferae, sunt quae cogantur in lapidem; quaedam tenues, quaedam pingues; quaedam alunt, quaedam sine ulla bibentis ope transeunt; quaedam haustae fecunditatem afferunt.