Quoniam constat utramque rem ignem esse, uideamus quemadmodum ignis fieri soleat apud nos; eadem enim ratione et supra fiet. 〈Fit〉 duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide; altero si attritu inuenitur, sicut cum duo ligna inter se diutius fricta sunt,—non omnis hoc tibi materia praestabit, sed idonea eliciendis ignibus, sicut laurus, hederae et alia in hunc usum nota pastoribus.—
Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem modo uel percussae reddant uel attritae. Videamus quantis procellae uiribus ruant, quanto uertantur impetu turbines; id quod obuium fuit, dissipatur et rapitur et longe a loco suo proicitur.
Quid ergo mirum, si tanta uis ignem excutit uel aliunde uel sibi? Vides enim quantum feruorem sensura sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his tantum debere credi—ac siderum, quorum ingens in confesso potentia est—,