Tempus est alios quoque ignes percurrere, quorum diuersae figurae sunt. Aliquando emicat stella, aliquando ardores sunt, hi nonnumquam fixi et haerentes, nonnumquam uolubiles. Horum plura genera conspiciuntur. Sunt 〈bothyni〉, cum uelut corona cingente introrsus 〈ingens〉 caeli recessus est similis effossae in orbem specu; sunt pithiae, cum magnitudo uasti rotundique ignis dolio similis uel fertur uel uno loco flagrat; sunt chasmata, cum aliquod spatium caeli desedit et flammam uelut dehiscens in abdito ostentat.
Colores quoque horum omnium plurimi sunt: quidam ruboris acerrimi, quidam euanidae ac leuis flammae, quidam candidae lucis, quidam micantes, quidam aequaliter et sine eruptionibus aut radiis fului. Videmus ergo Flammarum longos a tergo albescere tractus.
Hae uelut stellae exiliunt et transuolant uidenturque longum ignem porrigere propter immensam celeritatem, cum acies nostra non discernat transitum e〈a〉rum, sed, quacumque cucurrerunt, id totum igneum credat. Tanta est enim uelocitas motus ut partes eius non d〈i〉spiciantur, summa prendatur; intellegimus magis qua ierit stella quam qua eat.
Itaque uelut igne continuo totum iter signat, quia uisus nostri tarditas non subsequitur momenta currentis, sed uidet simul et unde exiluerit et quo peruenerit. Quod fit in fulmine. Longus nobis uidetur ignis eius, quia cito spatium suum transilit et oculis nostris occurrit uniuersum per quod deiectus est. At ille non est extenti corporis per omne qua uenit; neque enim tam longa et extenuata in impetum ualent.
Quomodo ergo prosiliunt? Attritu aeris ignis incensus uento praeceps impellitur. Non semper tamen uento attrituue fit; nonnumquam et aliqua opportunitate aeris nascitur. Multa enim sunt in sublimi sicca calida terrena, inter quae oritur et pabulum suum subsequens defluit ideoque uelociter rapitur.
At quare color diuersus est? Quia refert quale sit id quod incenditur, quantum et quam uehemens quo incenditur. Ventum autem significant eiusmodi lapsus, et quidem ab ea parte qua erumpunt.