Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 1, Chapter 7

Text from the public domain

—Quoniam, inquit, uitri fecisti mentionem, ex hoc ipso argumentum contra te sumam. Virgula solet fieri uitrea, stri〈a〉ta uel pluribus angulis in modum clauae torosa. Haec, si in transuersum solem accipit, colorem talem qualis in arcu uideri solet reddit, ut scias non imaginem hic solis esse, sed coloris imitationem ex repercussu—.

Primum in hoc argumento multa pro me sunt: quod apparet a sole fieri; quod apparet leue quiddam esse debere et simile speculo quod solem repercutiat; deinde quod apparet non fieri ullum colorem sed speciem falsi coloris, qualem, ut dixi, columbarum ceruix et sumit et ponit, utcumque deflectitur. Hoc autem et in speculo est, cui nullus inditur color, sed simulatio quaedam coloris alieni.

Unum hoc tantum mihi soluendum est quod non uisitur in ista uirgula solis imago. Cuius bene exprimendae capax non est; ita conatur quidem reddere imaginem, quia leuis est materia et ad hoc habilis, sed non potest, quia enormiter facta est. Si apta fabricata foret, totidem redderet soles quot habuisset inspectores. Quae quia discernuntur inter se nec satis in uicem speculi nitent, incohant tantum imagines, nec exprimunt, et ob ipsam uiciniam turbant et in speciem coloris unius abducunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation