Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 4b, Chapter 5

Text from the public domain

Rem a nostris positam nec dicere audeo, quia infirma uidetur, nec praeterire. Quid enim mali est aliquid et faciliori iudici scribere? Immo, si omnia argumenta ad obrussam coeperimus exigere, silentium indicetur. Pauca enim admodum sunt sine aduersario; cetera, etsi uincunt, litigant.

Aiunt uere, quicquid circa Scythiam et Pontum et septemtrionalem plagam glaciatum et astrictum est, relaxari; tunc flumina gelata discedere, tunc obrutos montes niuem soluere. Credibile est ergo frigidos spiritus inde fieri et uerno caelo remisceri.

Illud quoque adiciunt, quod nec sum expertus nec experiri cogito,—tu quoque, censeo, si uolueris uerum exquirere, niuem in Care experiaris,—minus algere aiunt pedes eorum qui fixam et duram niuem calcant quam eorum qui teneram et labefactam.

Ergo, si non mentiuntur, quicquid ex illis septemtrionalibus locis iam disturbata niue et glacie frangente se fertur, id meridianae partis tepentem iam umidumque aera alligat et praestringit; itaque pluuia futura erat, grando fit iniuria frigoris.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation