Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 19

Text from the public domain

Zenon noster in illa sententia est. Congruere iudicat stellas et radios inter se committere; hac societate luminis existere imaginem stellae longioris. Ergo quidam nullos esse cometas existimant sed speciem illorum per repercussionem uicinorum siderum aut per coniunctionem cohaerentium reddi.

Quidam aiunt esse quidem, sed habere cursus suos et post certa lustra in conspectum mortalium exire; quidam esse quidem, sed non quibus siderum nomen imponas, quia dilabuntur nec diu durant et exigui temporis mora dissipantur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation