—Per stellas, inquit, ulteriora non cernimus; per cometas aciem transmittimus.—Primum si fit istud, non in ea parte fit qua sidus ipsum est spissi ignis ac solidi, sed qua rarus splendor excurrit et in crines dispergitur; per interualla ignium, non per ipsos uides.
—Stellae, inquit, omnes rotundae sunt, cometae porrecti; ex quo apparet stellas non esse.—Quis enim tibi concedit cometas longos esse? Quorum natura quidem, ut ceterorum siderum, globus est, ceterum fulgor extenditur. Quemadmodum sol radios suos longe lateque dimittit, ceterum ipsi alia est forma, alia ei quod ex ipso fluit lumini, sic cometarum corpus ipsum corrotundatur, splendor autem longior quam ceterorum siderum apparet.