Aduersus haec protinus respondetur non idem accidere in cometis quod in ceteris. Cometae enim, quo primum die apparuerunt, maximi sunt. Atqui deberent crescere, quo propius accederent; nunc autem manet illis prima facies, donec incipiant extingui. Deinde, quod aduersus priores, etiam aduersus hunc dicitur: si erraret cometes essetque sidus, intra signiferi terminos moueretur, intra quos omne sidus cursus suos colligit.
Numquam apparet stella per stellam; acies nostra non potest per medium sidus exire, ut per illud superiora perspiciat. Per cometen autem non aliter quam per nubem ulteriora cernuntur; ex quo apparet illum non esse sidus sed leuem ignem ac tumultuarium.