Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 31

Text from the public domain

Ceterum mira fulminis, si intueri uelis, opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin diuina sit illius ac subtilis potentia. Loculis integris et illaesis conflatur argentum; manente uagina gladius ipse liquescit et inuiolato ligno circa pila ferrum omne d〈e〉stillat; stat fracto dolio uinum nec ultra triduum ille rigor durat.

Illud aeque inter adnotanda ponas licet quod et hominum et ceterorum animalium quae icta sunt caput spectat ad exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum contra fulmina astulae surgunt. Quid quod malarum serpentium et aliorum animalium quibus mortifera uis inest, cum fulmine icta sunt, uenenum omne consumitur?—Unde, inquit, scis?—In uenenatis corporibus uermis non nascitur; fulmine icta intra paucos dies uerminant.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation