Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 15

Text from the public domain

Quid quod testimonium dicet contra te omnis aetas, quae talium stellarum exortus et adnotauit et posteris tradidit? Post mortem Demetrii Syriae regis, cuius Demetrius et Antiochus liberi fuere, paulo ante Achaicum bellum cometes effulsit non minor sole. Primo igneus ac rubicundus orbis fuit clarumque lumen emittens, quanto uinceret noctem; deinde paulatim magnitudo eius districta est et euanuit claritas; nouissime totus intercidit. Qu〈ot〉 ergo coire stellas oportet, ut tantum corpus efficiant? Mille in unum licet congreges, numquam hunc habitum solis aequabunt.

Attalo regnante initio cometes modicus apparuit; deinde sustulit se diffuditque et usque in aequinoctialem circulum uenit, ita ut illam plagam caeli cui lactea nomen est in immensum extentus aequaret. Qu〈ot〉 ergo conuenisse debent erraticae, ut tam longum caeli tractum occuparent igne continuo?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation