Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 21

Text from the public domain

Placet ergo nostris cometas, sicut faces, sicut tubas trabesque et alia ostenta caeli, denso aere creari. Ideo circa septentrionem frequentissime apparent quia illic plurimum est aeris pigri.

Quare ergo non stat cometes sed procedit? Dicam. Ignium modo alimentum suum sequitur; quamuis enim illi ad superiora nisus sit, tamen deficiente materia retro iens ipse descendit. In aere quoque non dextram laeuamque premit partem,—nulla est enim illi uia,—sed, qua illum uena pabuli sui duxit, illa repit nec ut stella procedit sed ut ignis pascitur.

Quare ergo per longum tempus apparet et non cito extinguitur? Sex enim mensibus hic quem nos Neronis principatu laetissimo uidimus spectandum se praebuit, in diuersum illi Claudiano circumactus. Ille enim a septentrione in uerticem surgens orientem petiit semper obscurior; hic ab eadem parte coepit sed in occidentem tendens ad meridiem flexit et ibi se subduxit oculis.

Videlicet ille 〈f〉umidiora habuit et aptiora ignibus, quae persecutus est; huic rursus uberior fuit et plenior regio, huc itaque descendit inuitante materia, non itinere. Quod apparet duobus quos spectauimus fuisse diuersum, cum hic in dextrum motus sit, ille in sinistrum. Omnibus autem 〈quinque〉 stellis in eandem partem cursus est, id est contrarius mundo. Hic enim ab ortu uoluitur in occasum, illae ab occasu in ortum eunt, et ob hoc duplex iis motus est, ille quo eunt et hic quo auferuntur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation